Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p56
lat livy phi00139 perseus lat1
dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti. Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret. advenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant, plerique arma ex agris rapta habebant; ea aegre patientibus iis adempta quaeque alia aut populantes agros rapuerant aut secum adtulerant. de his rebus qui quererentur legatos Romam miserunt. introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse; oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli vim adlaturos venisse. nuper M. Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. se certam etsi non speciosam pacem quam incerta belli praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani. post paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, adempta. orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes saevirent. huic orationi senatus ita responderi iussit: neque illos recte fecisse, cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu aedificare conati sint, neque senatui placere deditos spoliari. itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant: Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse; non utique iis melius fore, qui eas primi pervias fecissent. legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus . Galli redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt. legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, inpunitos dimiserint; debuisse gravem temeritatis mercedem statui; quod vero etiam sua reddiderint, vereri, ne tanta indulgentia plures ad talia audenda inpellantur. et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable