Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p8
lat livy phi00139 perseus lat1
in triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducentas duodecim [pondo], argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti; et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta; duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex (in pedites) dedit; multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt, carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile adpareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem. sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manli valuerunt, quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia, quae in triumpho translata esset, stipendium conlatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solveretur. vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum cura et fide solverunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable