Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p18
lat livy phi0014 perseus lat2
inter hostes uariae fuere sententiae. Faliscus procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam: Ueienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit. dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt. Ueiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Ueientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. dictator dextro cornu aduersus Faliscos, sinistro contra Ueientem Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis nisi cogerentur pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex <ea ab> auguribus, simul aues rite admisissent, ex composito tolleretur signum. quod simul [ubi] conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit; secuta peditum acies ingenti ui conflixit. nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat, equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable