Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p28
lat livy phi0014 perseus lat2
et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. et Fabius cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat; dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat uictorem peditem equitemque. circumuenti igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Uettius Messius ex Uolscis, nobilior uir factis quam genere, iam orbem uoluentes suos increpans clara uoce 'hic praebituri' inquit, 'uos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? an deum aliquem protecturum uos rapturumque hinc putatis? ferro uia facienda est. hac qua me praegressum uideritis, agite, qui uisuri domos parentes coniuges liberos estis, ite mecum. non murus nec uallum sed armati armatis obstant. uirtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis'. haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et mouerunt uictorem, donec dictator pedem iam referentibus suis aduenit eoque omne proelium uersum est. uni uiro Messio fortuna hostium innititur. multa utrimque uolnera, multa passim caedes est; iam ne duces quidem Romani incruenti pugnant. unus Postumius ictus saxo, perfracto capite acie excessit; non dictatorem umerus uolneratus, non Fabium prope adfixum equo femur, non brachium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submouit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable