Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p34
lat livy phi0014 perseus lat2
hi postquam mixti hostibus portam intrauere, in muros euadunt, suisque capti oppidi signum ex muro tollunt. quod ubi dictator conspexit—iam enim et ipse in deserta hostium castra penetrauerat—, cupientem militem discurrere ad praedam, spe iniecta maioris in urbe praedae, ad portam ducit, receptusque intra muros in arcem quo ruere fugientium turbam uidebat pergit; nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit donec abiectis armis nihil praeter uitam petentes dictatori deduntur. urbs castraque diripiuntur. postero die singulis captiuis ab equite ac centurione sorte ductis et, quorum eximia uirtus fuerat, binis, aliis sub corona uenundatis, exercitum uictorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit; iussoque magistro equitum abdicare se magistratu, ipse deinde abdicat, die sexto decimo reddito in pace imperio quod in bello trepidisque rebus acceperat. classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Ueientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem, nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, ut a ueteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus forte fluminis prohibendo aliquarum nauium concursum in maius, ut fit, celebrantes naualis uictoriae uanum titulum appetiuere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable