Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p38
lat livy phi0014 perseus lat2
iam omnibus locis ceditur, nequiquam Sempronio consule obiurgante atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas ualebat, dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius , decurio equitum, labante iam re praesenti animo subuenisset. qui cum magna uoce exclamasset ut equites, qui saluam rem publicam uellent esse, ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus uelut ad consulis imperium motis, 'nisi haec' inquit, 'parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est. sequimini pro uexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Uolscisque neque equitibus uobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares'. cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, ui uiam faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum laborem uident. restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable