Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p42
lat livy phi0014 perseus lat2
plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium <M.> Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites. senatus cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Papirius Mugillanus . principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio , consuli anni prioris, diem dixit. quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset, uexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseuerantiae suae, nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum. itaque modo ad eum conuersus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae animus esset quaerebat; sub tribunicia umbra consularem uirum delituisse; modo ad collegas: 'uos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et euersuri tribuniciam potestatem?' cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent, nec se iudicium populi tollere aut uelle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non ualuissent, se uestem cum eo mutaturos, tum Hortensius 'non uidebit' inquit, 'plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus esset militibus'. nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit. non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam uictoriam Uolscorum pro sua amplexi fuerant.