Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 4 p55
lat livy phi0014 perseus lat2
sed nulla erat consularis actio quam impediendo id quod petebant exprimerent, cum mira opportunitate Uolscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur. ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. tres erant, et omnes acerrimi uiri generosique iam, ut inter plebeios. duo singuli singulos sibi consules adseruandos adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda, nunc concienda plebs. nec dilectum consules nec comitia quae petebant tribuni expediebant. inclinante deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii ueniunt arcem Caruentanam, dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis inuasisse; alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. ea aduersa ciuitati res uires tribuniciae actioni adiecit. nequiquam enim temptati ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae inuidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neue quis reficeretur in annum tribunus plebis, haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. tum dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum. consules ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diuersi auctores faciunt; illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Caruentana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, Uerruginem in Uolscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Uolsco agro ingentes factas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable