LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p10

lat livy phi00140 perseus lat1

tum Perseus” aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quoniam non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator. non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum adpellant. nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires, nec adeo vilis tibi vita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo movereris neque futuro, si insidiantibus sit inpune. itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris; sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen inplorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere liceat, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit, iam pridem sentis, ita me audias, precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror. frater, non comisantium in vicem more iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium. haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo. hesterna die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum. ab hostili proelio tamquam fraterno lusu pertrahere me ad cenam voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum venerunt? credis nihil mihi a gladiis nocte periculi fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro subcinctis iuvenibus venis? convivam me tibi committere ausus non sum; comisatorem te cum armatis venientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego tamquam accusator criminose nec dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat venisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro subcinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt, non tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, rem pro manifesto haberes; fatentes pro deprehensis habe. exsecrare nunc cupiditatem regni et furias fraternas concita. sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae; discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis; noxium incesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos; qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est? si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo insidias evito. quo me conferam? nihil praeter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant; si me scelus fratris, te senectus absumpserit aut ne ea quidem expectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. at in Macedonibus satis praesidii est. vidisti hesterno die inpetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt. quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet. pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones, qui pace Romana gaudent: mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est? quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quincti credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister; eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit; illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia. quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est; eum iam regem vivo patre adpellant. haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum, sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moveo, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est, et, ut diu sit, deos rogo. superstes—et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit—hereditatem regni, si pater tradet, accipiam. cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium. “obstat frater maior, ad quem iure, voluntate etiam patris, regnum pertinet; tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero, pater senex et [filio] solus [orbatus] de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum, “ hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum vitae propellere a me potes puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem mean idem tu persequi non poteris.”.

Provenance