Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p12
lat livy phi00140 perseus lat1
”exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est et omnes insidiarum vias in unum diem contulit. volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die, occidere; volui, cum ad cenam invitavi, veneno scilicet tollere; volui, cum comisatum gladiis adcincti me secuti sunt, ferro interficere. tempora quidem qualia sint ad parricidium electa vides, lusus, convivii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustrans exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus et secutum est Macedonum agmen— ,hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium, venena, gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem? sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit. nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti invitatus ad cenam abnueres? cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram, an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo die, per speciem comisationis occiderem? quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam evitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque evitaturum existimabam?” Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable