LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p14

lat livy phi00140 perseus lat1

“Quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris? “cur usquam regni tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego? cur sur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis? ” haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus, te patre indignus, omnibus videar. id enim vitiis meis, non cedendi cui ius fasque est modestia consequar. Romanos obicis mihi et ea, quae gloriae esse debent, in crimen vertis. ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii; a te missus ire non recusavi. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. itaque mihi cum Romanis, pater, causa amicitiae tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit; si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. nec hodie, ut prosit mihi Romanorum gratia, postulo, ne obsit tantum, deprecor. nec in bello coepit, nec ad bellum reservatur; pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit. ego si quid inpie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam; si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor. non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. si mihi pater succenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. e convivio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. sine advocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor. si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi. ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus; ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui. utrum momento illo horae accusatorem audirem, an defensionem meditarer? adtonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intellegere potui; nedum satis sciam, quo modo me tuear. quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo. ego enim, ut me mihi tibique serves, precor; ille, ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?”

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable