LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p15

lat livy phi00140 perseus lat1

dicenti haec lacrimae simul spiritum et vocem intercluserunt. Philippus submotis iis paulisper conlocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus adpareret, noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod maxime cum Perseo gerendum erat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable