LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p16

lat livy phi00140 perseus lat1

consules ambo in Ligures, quae tum una consularis provincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt, uti reciperentur orantes. Marcellus operiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit. senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit, verius fuisse consules, quorum provincia esset, quam se, quid e re publica esset, decernere: tum quoque non placere, si per deditionem Ligures recipiat, receptis arma adimi; atque eos ad consules mitti senatum aequum censere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable