LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p21

lat livy phi00140 perseus lat1

legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas, Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros, qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque. Lacedaemoniorum deinde exulum et Achaeorum legati introducti sunt; et spes data exulibus est scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur; Achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt. et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset; speculatum magis inquisitumque missi de iis quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio adversus fratrem de regno habitorum. hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex; erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable