Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p24
lat livy phi00140 perseus lat1
Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit. ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. modicus primo labor in imis collibus fuit, quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant. pervenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum inmissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset. ut vero iugis adpropinquabant, quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula, ut haud secus quam nocturno itinere inpedirentur. tertio demum die ad verticem perventum. nihil vulgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est. duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum inmolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant. multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit. socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt; rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum inplorantes audiret. frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem, quam Petram adpellant, obpugnare est adortus. ipse a campestri aditu castra posuit; Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur. oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese; iidem postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable