LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p34

lat livy phi00140 perseus lat1

per eosdem dies, quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit. transtulit coronas aureas quinque et viginti, nec praeterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captivi multi principes Ligurum ante currum ducti. aeris trecenos militibus divisit. auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere. responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam non novam Liguribus esse; mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre: ad consules irent et, quae ab iis imperata essent, facerent; nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse. pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis; ad duo milia eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. inde in Sardiniam exercitus ductus et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta. Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque [cum] iis populus Romanus non ab se tantum, sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable