Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p40
lat livy phi00140 perseus lat1
eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare. qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum, et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret: ibi dimitti veteranos, supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset venturus. haec nova adlata res omissis, quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt. quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes suo quemque loco et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens; scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse; reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse; cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos. plura dici tempus non patiebatur; invehebant se hostes et in partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt. atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones nec segnius duae alae pugnabant; externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. Celtiberi ubi ordinata acie et signis conlatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo inpressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quacumque parte pertulere impetus suos, sustinere nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies. quam trepidationem trupidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et “ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.” cum undique adclamassent, quin ederet, quid fieri velit: non segniter imperium exsecuturos, “ duplicate turmas” inquit, “duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi equorum facietis, si effrenatos in eos equos inmittitis, quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est. ” dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere. et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos inmittunt. tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iovique optimo maximo ludos vovit. caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus quattuor milia cum signis militaribus ducentis septuaginta septem, equis prope DC. in illis castris eo die victor exercitus mansit. victoria non sine iactura militum fuit: quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus. venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. inde Fulvius exauctoratis militibus in naves inpositis Romam est profectus; Sempronius in Celtiberam legiones duxit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable