LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p42

lat livy phi00140 perseus lat1

eodem anno L. Duronius , qui praetor anno superiore ex Illyrico cum decem navibus Brundisium redierat. inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit: ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent; de his rebus legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam. venerant Romam legati a Gentio, qui quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit, multis civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius et cives Romanos dici Corcyrae retineri. eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable