LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p48

lat livy phi00140 perseus lat1

hiems eo anno nive saeva et omni tempestatum genere fuit; arbores, quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas; et ea tum aliquanto quam alias longior fuit. itaque Latinas atrox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instaurataeque sunt ex decreto pontificum. eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit, fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Terracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam; muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum. ob ea decemviri iussi adire libros edidere. quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et [fulminibus complura loca deformaret aedem Iovis] ut supplicatio diem unum esset. ludi deinde votivi Q. Fulvi consulis per dies decem magno adparatu facti.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable