LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p5

lat livy phi00140 perseus lat1

de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile adpareret, non diutius, quam necesse esset, facturum. neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare. iam primum omnem fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam quae nunc dicitur, quondam adpellata Paeonia est, traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello. ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit; relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant, exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur. his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable