LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p50

lat livy phi00140 perseus lat1

eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius propraetores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus; in Celtiberam inde reverteretur, si maius ibi bellum esset; Gracchus in ultima Celtiberiae penetraret. is Mundam urbem primo vi cepit, nocte ex inproviso adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque inposito castella obpugnare, agros urere, donec ad praevalidam aliam urbem—Certimam adpellant Celtiberi— pervenit. ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent. petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tum separatim [eos] ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. tum maximus natu ex iis ”missi sumus“ inquit” a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres. “ ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse; tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas. ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt. nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine—nam militare iussi sunt—, et tamen re ipsa, ut pignus fidei essent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable