LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p52

lat livy phi00140 perseus lat1

ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones, et cum ferret passim cuncta atque ageret populique alii voluntate, alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit; praeda potitus ingenti est. convertit inde agmen retro, unde venerat, ad Alcen, atque eam urbem obpugnare institit. oppidani primum inpetum hostium sustinuerunt; deinde, cum iam non armis modo sed etiam operibus obpugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem universi concesserunt; postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde praeda facta est. multi captivi nobiles in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade missis, qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit. et primum quaesivit ab eo, sibine liceret ac suis vivere. cum praetor victurum respondisset, quaesivit iterum, si cum Romanis militare liceret. id quoque Graccho permittente ”sequar“ inquit ” vos adversus veteres socios meos, quoniam illos ad me suspicere.“ secutus est inde Romanos fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit. Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa, portas aperuit Romanis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable