Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p54
lat livy phi00140 perseus lat1
censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus; tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia adtributa divisaque inter se haec confecerunt: Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi, privatamque publicae rei inpensam inseruerat; theatrum et proscenium ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio columnasque circa poliendas albo locavit, et ab his columnis, quae incommode obposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. M. Fulvius plura et maioris locavit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt inponendos, basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis, quas vendidit in privatum, et forum et porticum extra portam Trigeminam et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim et ad aedem Apollinis medici. habuere et in promiscuo praeterea pecuniam; ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. inpedimento operi fuit M. Licinius Crassus , qui per fundum suum duci non est passus. portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque [sua], occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. mutarunt suffragia regionatimque