LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p55

lat livy phi00140 perseus lat1

et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino ante annis octo vovisset, pecunia ad ludos decerneretur. viginti milia aeris decreverunt. dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo. idem dedicavit aedem Larium permarinum in Campo. voverat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi. supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est “duello magno dirimendo, regibus subigendis * caput patrandae pacis ad pugnam exeunti L. Aemilio M. Aemili filio auspicio, imperio, felicitate ductuque eius inter Ephesum, Samum Chiumque inspectante eopse Antiocho cum exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antea invicta fusa, contusa, fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque eius rei ergo aedem Laribus permarinis vovit. ” eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable