LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p56

lat livy phi00140 perseus lat1

biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes vallesque et saltus cum exercitu transgressus, signis conlatis cum hoste pugnavit, neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit. consul deditos in campestres agros deduxit praesidiaque montibus inposuit. celeriter et ex provincia litterae Romam venerunt. supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt; praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent. eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable