LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p58

lat livy phi00140 perseus lat1

Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret; tantum, ut procul abesset, curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super inpunitatem etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum igitur adpellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, neque pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. “quando in eam fortunam veni” inquit, “Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno iudicem; si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus inlacrimasti, in locum eius substitutum relinquam. ” ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et, si vita longior subpetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est inplicitus. sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat, curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, cum diris exstinctum esse exsecrationibus alterius. tamen admoneri potuisset Antigonus, si aut adfuisset aut statim palam facta esset mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non expectata morte regis a primis desperationis notis nuntios per dispositos , ita ut convenerat, misit ad Perseum et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra regiam erant, celavit. obpressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable