LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p59

lat livy phi00140 perseus lat1

peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello contrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto; Cotto nobilis erat Bastarna, [ea res] Antigonus iam prius cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii obcurrerunt mortuum esse regem; quae res omnem ordinem consilii turbavit. compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes fundare Bastarnis. duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum inminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti: per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque, alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos—nec enim aut lingua aut moribus [aequales] abhorrere—et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent. inde in omnem eventum consilia adcommodabantur: sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore, sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable