LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p60

lat livy phi00140 perseus lat1

ingressi sunt pacato agmine; digressu deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post ad famam mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant neque Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via. inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis— Donucam vocant—concesserunt. quo cum subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium adpropinquantes obpressit. neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites, sed etiam principes icti caderent. itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas inprovidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant. dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum, aliis penetrandum in Dardaniam censentibus. triginta ferme milia hominum in Dardaniam, quo Clondico duce profecti erant, pervenerunt; cetera multitudo retro, qua venerat, Apolloniam mediterraneam regionem repetit. Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu adpellaretur, misit. haec eo anno in Macedonia gesta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable