Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p1
lat livy phi00141 perseus lat1
a patre in pace habitam armasse eoque iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. vicit sententia, quae diem non proferebat. profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timavi posuit; inminet mari is lacus. eodem decem navibus C. Furius duumvir navalis venit. adversus Illyriorum classem creati duumviri navales erant. qui tuendae viginti navibus maris superi orae Anconam velut cardinem haberent; inde L. Cornelius dextra litora usque ad Tarentum, C. Furius laeva usque ad Aquileiam tueretur. eae naves ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra. in portu emporium brevi perfrequens factum, omniaque hinc in castra subportabantur. et quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatae sunt: in Histriam versum praesidium stativum repentina cohors Placentina obposita; inter mare et castra et, ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus est; T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via, quae Aquileiam fert, duxerant. ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum; Catmelus pro regulo praeerat tribus haud amplius milibus armatorum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable