LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p10

lat livy phi00141 perseus lat1

per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum causa Romam venit. eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt. ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset? quando id bellum senatus decrevisset, quando [id bellum] populus Romanus iussisset? at hercule privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. immo utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum; ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse. privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable