Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p23
lat livy phi00141 perseus lat1
Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit. id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae Latinae essent, instauratis Latinis placuit Lanuvinos, quorum opera instauratae essent, hostias praebere. accesserat ad religionem, quod Cn. Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo Cumis decessit. sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultusque est. pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, collegae subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere. comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit. plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata, Tusculi facem in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia conplura, Graviscis murum portamque de caelo tacta. ea patres procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable