LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p26

lat livy phi00141 perseus lat1

comitia deinde consulis unius subrogandi, quae in ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta. Q. Petilius consul collegam, qui extemplo magistratum occiperet, creavit C. Valerium Laevinum . ipse iam diu cupidus provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus senatus litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumviros navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritumum quoque terrorem admoventes, circumvectarentur. eodem Pisas et Q. Petilius consul ad conveniendum exercitui diem edixerat. et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias, quas secum Parmae habebat, subitariis collectis militibus, exercitum ad fines Ligurum admovit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable