Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p32
lat livy phi00141 perseus lat1
legati nonis Juniis ex Africa redierunt, qui convento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ceterum certius aliquanto, quae Carthagine acta essent, ab rege scierant quam ab ipsis Carthaginiensibus. conpertum tamen adfirmaverunt legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex adfirmaverat et ipsi parum constanter negaverant. in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres missi sunt, C. Laelius M. Valerius Messala Sex. Digitius . Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable