Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p39
lat livy phi00141 perseus lat1
exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Appi Claudi proconsulis; et maioribus hostiis viginti sacrificatum. et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat. cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut ovans urbem iniret. iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas . praetores inde facti N. Fabius Buteo M. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum. comitiis perfectis Ap. Claudius Centho ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit. flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius .