Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p7
lat livy phi00141 perseus lat1
eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse literis T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum adtulerat. Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat. eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem — iam enim agros deploratos esse — opem senatus ferret. haec legatio totumque, quod ad Sardiniam pertinebat, ad novos magistratus reiectum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable