Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p8
lat livy phi00141 perseus lat1
aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione adtributi erant, querebantur: fuisse se sub dicione Antiochi; eam regiam servitutem conlatam cum praesenti statu praeclaram libertatem visam. non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati servitium. ipsos coniuges liberosque vexari; in corpus, in tergum saeviri, famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique, et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant nihil inter se et argento parata mancipia interesse. motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi sint, in servitutem dari placere; Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in dicione populi Romani civitates sociae sint.