LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p16

lat livy phi00142 perseus lat1

Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem venisse tradunt. Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimaret deberi populus Romanus, in senatum est introductus. causam veniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem visendi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obviam iret. orsus inde a Philippi consiliis, necem Demetri filii rettulit, adversantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret; haec secum volutantem in animo oppressum fato regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. itaque Persea hereditarium a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum iamiam primum alere ac fovere omnibus consiliis. florere praeterea iuventute, quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate. quae cum corporis robore ac viribus vigeat, animum esse inveteratum diutina arte atque usu belli, iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas variasque. iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi, non dolo Philippus, omnia expertus, potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. accessisse ad vires eam, quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur, auctoritatem. nam apud Graeciae atque Asiae civitates vereri maiestatem eius omnes. nec pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere, nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an, quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet. inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti; celebratas esse utrasque nuptias gratulatione et donis innumerabilium legationum et velut auspicibus nobilissumis populis deductas esse. Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno Thebis, altero ad Delum, augustissumo et celeberrumo in templo, tertio Delphis. in Achaico concilio vero nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantis esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur. at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an publice sint maiora, vix dici posset, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse. iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse? his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere, ut externis non egeat. triginta milibus peditum, quinque milibus equitum, in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis capiat, vectigal. arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse. iuventutem, ut iam Macedonia deficiat, velut ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse. reliquom orationis adhortatio fuit: “non ego haec” inquit “incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem, ut vana ad vos adferendo fidem abrogarem mihi: cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent; cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benivolentia conplectentem; videbam, quam inpar esset sors, cum ille vobis bellum pararet, vos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum videbatur. Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit; Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis conperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit; euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad vos, quae agerentur, professi erant, tollendos curavit; auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumatis opprimeret. haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis; ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum quam me socium ad praedicendum, ut caveretis, venire in Italiam. functus necessario mihi officio et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis? ” haec oratio movit patres conscriptos. ceterum in praesentia nihil praeterquam fuisse in curia regem scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat; bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanavere.

Provenance