Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p19
lat livy phi00142 perseus lat1
legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse. Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. satis constabat Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant. ascendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva juxta semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent, dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat. post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem coicerent. primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. ubi ad eum locum ventum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat. tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; sopitusque ex semita proclivi ruit in declive, multis super prolapsum iam satis congestis. et ceteri quidem etiam amicorum et satellitum, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantaleon constanter inpavidus mansit ad protegendum regem. latrones cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt. tollentes sopitum volnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt; victurum exigua ac prope nulla spes erat. quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt. adgressi facinus Macedones ut inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt. conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis Aeginam traiciunt. ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arci tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacita habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.