LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p2

lat livy phi00142 perseus lat1

principio huius anni legati, qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conveniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam; facile tamen apparuisse sibi bellum parari nec ultra ad arma ire dilaturum. item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse. cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. Lanuvi classis magnae species in caelo visae dicebantur et Priverni lana pulla terra enata et in Veienti apud Rementem lapidatum, Pomptinum omne velut nubibus lucustarum coopertum esse, in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glebis pisces emersisse. ob haec prodigia libri fatales inspecti editumque ab decemviris est, et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque, quae priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti fieret feriaeque essent. ita sacrificatumque est, ut decemviri scriptum ediderunt.

Provenance