LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p22

lat livy phi00142 perseus lat1

eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit, ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum. cum in expectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, Persei qui secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam venerunt. quorum oratio fuit, regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Romanis hominibusque; petere, ut eum non sub hospitum modo privatorum custodia, sed publicae etiam curae ac velut tutelae vellent esse. egregie ea legatio grata senatui fuit; decreverunt, ut Cn. Sicinius praetor aedis instructas locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent. et Threcum legatis Maedis que et Astiis societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris summae in singulos missa. hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Threcia esset, adsumptos in societatem gaudebant. sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt. adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renovare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.

Provenance