Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p25
lat livy phi00142 perseus lat1
legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa filius Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses querebantur praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam vi atque armis possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses foedere inligatos silere: prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius non pati posse Carthaginienses. missos esse, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: ut vel ex aequo in socium populumque, quid cuiusque esset, disceptarent, vel permitterent Carthaginiensibus, ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello, vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae vellent. modestius certe daturos eos, et scituros, quid dedissent; ipsum nullam praeterquam suae libidinis arbitrio finem facturum. horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se. tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle; perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantis procubuerunt, stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi invidiam concitarunt. interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si prius mallet, expromere, super qua re Romam venisset. Gulussa neque sibi facile esse dixit de is rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare. cum Carthaginienses nec de qua re acturi essent nec omnino omnio ituros se Romam indicaverint; in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti. eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. his utrimque auditis senatus de postulatis Carthaginiensium consultus responderi ita iussit, Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant: se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse; ius gratiae non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere. Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent. ita regulus Carthaginiensesque dimissi munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable