Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p28
lat livy phi00142 perseus lat1
cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque Illyriorum regem suspectum Issenses legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem, communi consilio parare Romanis bellum, et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent. Illyrii vocati in senatum. qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issenses deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent. haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; responsum tamquam legatis, ut qui adire senatum non postulassent, dari non placuit, mittendosque ad regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare, non aecum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam. in hanc legationem missi A. Terentius Varro C. Plaetorius C. Cicereius . Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable