LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p33

lat livy phi00142 perseus lat1

P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges civitatesque, quaeque in Europa quaeque in Asia erant, converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. Eumenen cum vetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere regis prope ut victuma mactatus Delphis esset. Prusias Bithyniae rex statuerat abstinere armis et quietus eventum expectare: nam neque Romanos posse aequom censere adversus fratrem uxoris se arma ferre et apud Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore. Ariarathes Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia. Antiochus inminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens, et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque sine ullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; quod ad bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptolemaeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat; tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. Masinissa et frumento iuvabat Romanos, et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat; consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Romanos victoria esset, suas quoque in eodem statu mansuras res esse, neque ultra quidquam movendum, non enim passuros Romanos vim Carthaginiensibus adferri; si fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius rex Illyriorum fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foveret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, iam Macedonum partis erat. haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioris erat, ad regem Macedonasque inclinata; principum diversa cerneres studia. pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico favore corrumperent, pauci ex is iustitia imperii Romani capti, plures ita, si praecipuam operam navassent, potentes sese in civitatibus suis futuros rati. pars altera regiae adulationis erat, quos aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat, quosdam ventosum ingenium, quia Perseus magis aurae popularis erat. tertia pars, optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; si liberum inde arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed inlibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere: ita inter utrosque optimam condicionem civitatium fore protegente altero semper inopem ab alterius iniuria. haec sentientis certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.

Provenance