Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p46
lat livy phi00142 perseus lat1
ad ea rex “bonam causam, si apud iudices aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam. eorum autem, quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, partim ea, quae fateri non erubescam, partim quae verbo obiecta verbo negare sit. quid enim, si legibus vestris hodie reus sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius vere quam convitiari videantur? scilicet nec Eumenes, cum tam multis gravis publice ac privatim sit, alium quam me inimicum habuit; neque ego potiorem quemquam ad ministeria facinorum quam Rammium, quem neque umquam ante videram nec eram postea visurus, invenire potui. et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi reddenda ratio est; in qua tamen nihil ultra obicitur quam interfectores eius in regno exulasse meo. cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si vos quoque accipitis, ut quicumque exules in Italiam aut Romam se contulerunt, his facinorum, propter quae damnati sunt, auctores vos fuisse fateamini. si hoc et vos recusabitis et omnes aliae gentes, ego quoque inter ceteros ero. et hercule, quid adtinet cuiquam exilium patere. si nusquam exuli futurus locus est? ego tamen istos, ut primum in Macedonia esse admonitus a vobis conperi, requisitos abire ex regno iussi et in perpetuum interdixi finibus meis. et haec quidem mihi tamquam causam dicenti reo objecta sunt, illa tamquam regi et quae de foedere, quod mihi est vobiscum, disceptationem habeant. nam si est in foedere ita scriptum, ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod me armis adversus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus violatum esse. sin autem hoc et ex foedere licuit et iure gentium ita conparatum est, ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit, cum Abrupolis finis mei regni usque ad Amphipolim pervastasset, multa libera capita, magnam vim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset? quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus pervenisset? at enim bello quidem iusto sum persecutus, sed vinci non oportuit eum neque ea, quae victis accidunt, pati; quorum casum cum ego subierim, qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit? non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis coercuerim, quia etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae dicionis essent, vestro decreto patri adtributi meo. nec, si causa reddenda sit, non vobis nec foederatis, sed iis, qui ne in servos quidem saeva atque iniusta imperia probant, plus aequo et bono saevisse in eos videri possum, quippe Euphranorem praefectum a me inpositum ita occiderunt, ut mors poenarum eius levissima fuerit. at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, quia in propinquo Delphis, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi. et his criminis augendi causa cum exercitu me isse adicitur; scilicet ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem, arcibus imponerem praesidia. vocate in concilium Graeciae civitates, per quas iter feci; queratur unus quilibet militis mei iniuriam: non recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse videar. Aetolis et Byzantiis praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. haec qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata, sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci , paternum amicum et hospitem, habebam. sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset. circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequidquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; graviorem multo Asiae, quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios vestros non posse, quoad regia Pergami sit: eam arcem supra capita finitimarum civitatium impositam. ego haec, Q. Marci et A. Atili , quae aut a vobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim, quam quo modo id vos factum accipiatis. conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse et, si quid fecerim inprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi, aut frustra clementiae gravitatisque vestrae fama volgata per gentes est, si talibus de causis, quae vix querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis.”