LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p48

lat livy phi00142 perseus lat1

ab hoc conloquio fide indutiarum interposita legati Romani in Boeotiam conparati sunt. ibi iam motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos, appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se quo societas ea decreta esset concilio; quos legati nullo in praesentia responso dato Chalcidem se sequi iusserunt. Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. comitiis praetoriis Boeotorum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decretum Thebis fecit, ne Boeotarchae urbibus reciperentur. exules Thespias universi concesserunt; inde — recepti enim sine cunctatione erant — Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur. novus deinde praetor — Ismenias is erat, vir nobilis ac potens — capitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chalcidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant: ex contentione ortum certamen. utriusque tamen partis legati ad Romanos venerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable