Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p52
lat livy phi00142 perseus lat1
Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege. adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam traiceretur. spatio autem indutiarum sumpto aecum venturum; illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. haec ut summa ratione acta magna pars senatus adprobabat; veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes: non per insidias et nocturna proelia nec simulatam fugam inprovisosque ad incautum hostem reditus nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse; indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum finire, in quo dimicaturi essent. eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum vitae eius insidiantem, eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum. vere haec Romana esse, non versutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud quos fallere hostem quam vi superare gloriosius fuerit. interdum in praesens tempus plus profici dolo quam virtute; sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed conlatis comminus viribus, iusto ac pio esse bello superatum. haec seniores, quibus nova haec minus placebat sapientia; vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci et eodem rursus in Graeciam cum quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime visum esset, agere. A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessalia timentes, ne, si indutiarum dies exisset, Perseus praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet. duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem agendam iussus. et P. Lentulo , qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Boeotia esset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable