Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p54
lat livy phi00142 perseus lat1
per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate geritur; praecipue tamen convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur. contrahit enim non officii mode cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt. subit deinde cogitatio animum, qui belli casus, quam incertus fortunae eventus communisque Mars belli sit; adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum cladis saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit. quem scire mortalium utrius mentis, utrius fortunae consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, visuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat; tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen. cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius Q. Mucius , et tres inlustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini; alter M. Manli , alter L. Manli filius erat. cum is consul Brundisium ad exercitum atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.