Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p58
lat livy phi00142 perseus lat1
profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim quem vocant lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit. deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum et Dolichen; Tripolim vocant incolentes. haec tria oppida paulisper cunctata, quia obsides Larisaeis dederant, victa tamen praesenti metu in deditionem concesserunt. benigne his appellatis haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit. Cyretias oppugnare coactus primo etiam die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit. Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt. quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit. itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa. multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter sufficiebat; oppidanos diem noctem eosdem tuentis moenia non vulnera modo, sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat. quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur, et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulso muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt; quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt. ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedibus superfuerunt, venum data. diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, inde postero die Gyrtonem pervenit. quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu oppidanis recepit. utraque oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeunt, magis Gonnus. itaque et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac vallo munitum reliquit. ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum statuit, simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro. namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis: qua in meridiem vergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.