LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p61

lat livy phi00142 perseus lat1

cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto, ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, praedam quidem praeterquam hominum — pecora autem maxume omnis generis fuere — divisit ad epulandum militibus .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable