LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p65

lat livy phi00142 perseus lat1

cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum, capti sescenti ferme; ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti. postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; cum cantu enim superfixa hastis capita hostium portantes redierunt. apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. consul moveri flagitio timoris fatendi; victus tamen ratione silentio noctis transductis copiis castra in ulteriore ripa communiit. rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; nam ut neminem alium suorum moveret, levi armatura inmissa trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. Romanis quidem praesens pavor demtus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera praecipue famae movebat. et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos conferebant causam: ab is fugae terrorisque principium ortum; secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. quinque principes Aetolorum, qui primi terga vertentes conspecti dicebantur, Romam missi . Thessali pro contione laudati ducesque eorum etiam virtutis causa donati. ad regem spolia caesorum hostium referebantur. dona ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captivos [dono] dabat. scuta erant supra mille quingenta, loricae thoracesque mille amplius summam explebant, galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. haec per se ampla laetaque multiplicata verbis regis, quae ad contionem vocato exercitu habuit. “praeiudicatum eventum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis. equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant; horum spolia paulo ante divisimus inter vos. nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen conpleverunt. sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent; aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit. ” et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, facinora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant. contione dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra. tumulus hic ante Tempe eminet Larisae medius abestonum . Romani non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra. eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable